Stabiana (Iosephi Centonze Paginae)  ~  Homepage  Documenti

 

AA. VV.

Documenti su Rovigliano

(938-994)

 

 

 

 

 

 

*

 

 

 

[Donazione all'abate di Rovigliano]  

(Doc. XXX, a. 938)

 

In nomine domini dei salvatoris nostri ihesu christi imperante domino nostro constantino porfirogenito magno imperatore anno tricesimo, sed et romano socero eius magno imperatore anno quintodecimo die vicesima quarta mensis aprilis indictione undecima syrrenti: Certum est me gregorium filium quidem domini iohannis militis una cum consensu et voluntate domine anne honeste femine genitrici mee. a presenti die et tempore pro medelle et salvationis anime mee que hic etiam et in futuro seculi mihi omnipotens deus retribuat: Offero et contrado tivi domino iohanni venerabili abba presbytero monasterii insule ruviliane. et per te in suprascripto sancto ac venerabili vestro monasterio posterisque vestris sanctaque eius congretatio presentibus et futuris in sempiternum pro redemptionis anime mee: Idest integram omnem meam hereditatem quantum mihi obvenit a quidem suprascripto domino iohanni genitori meo. Hoc est domus seu hortua quamque casalibus seu terris sationabilibus movilium et immovilium seseque moventibus mihi pertinentes. In quo hec sunt nominatiba suprascriptas domos meas hereditas de intus vel foris domos seu casales sive de massa puplica seu et de planitias una cum campis silvis montis collis silivis pascuis cesinis castanetis quercetis cultum vel incultum cum arboribus fructiferis vel infructiferis cum introitas et viis suis et omnibus ad suprascriptas integras hereditate suprascripti genitori mei pertinentibus: seu offero tibi et sex uncias de falcidium quidem suprascripte domine anne honeste femine genitrici mee quod ipsa mihi largivit unde alias sex uncias offertas habet suprascripta genitrix mea in monasterio insule salvatoris. et ipsa prenominatas sex uncias de suprascripto falcidio quod tibi offeruit sit in potestate suprascripte domine anne honeste femine genitrici mee diebus vite sue ad fruendum et commedendum regendum et gubernandum et post transitus suprascripte genitrici mee revertur in suprascripto monasterio: seu offero tibi et sex uncias de omnem hereditatem suprascripte domine anne honeste femine genitrici mee de intus vel foris domos seu casalibus tam de territorio syrrentino quamque et de territorio langavardorum una cum introitas et viis suis et omnibus eis pertinentibus. et cum sex uncias de omnem movilem suprascripte genetrice mee: hec omnia sicut superius legitur sit tibi offertum atque contraditum ut in vestra posterisque vestris suprascripto sancto vestro monasterio eiusque congregationis monachorum sint potestatem qualiter de eo facere volueritis. in ea bidelicet rationem ut si domino placuerit et ego concussero ad sacrum ordinem monachorum. tunc et vos me suscipere debeatis et me monachum facere et habere sicut unum de monachi vestris cinobiali ad omni vestimento et calciamento et ego in omni obedentiam esse debeo ut regula sancti benedicti abbati docent. quavis chartula offertionis aut testamentus vel dispositionis chartula inbenda dederis quasi a me factam sit modis omnibus inanis et vacua nullam in se habeat rovorem firmitatis: solummodo presens hanc chartula mea firmissima offertionem in omnibus ut continet sint firma et stavilis in perpetuum: et si quispiam personam a iure et proprietatis suprascripti monasterii aliquod exinde subtrahere voluerit per quibuscumque modis tunc ille qui ausus fuerit illut penetrare sive potens vel inpotens tunc sub anathematis binculis maneant a resente mia tricentos decem et octo patrum. et partem possideant cum iuda traditorem domini nostri ihesu christi. Et insuper componat in suprascripto monasterio eiusque congregatio ipse vel suis heredes qui contra hanc chartulam offertionis quesierint venire auri libras duas bytianteas et hec presens meam offertio in omnibus ut continet et super legitur sit firma imperpetuis temporibus: Quam offertionem a me facta pretiosum presbyterum et notarium scribere rogavi per indictione suprascriptam undecimam: Hoc signum ! manus suprascripti gregorii cum consensu suprascripte anne honeste femine genitrici sue quod ego qui suprascriptos ab eis rogatus pro eis subscripsi per indictionem suprascriptam undeciman suprascriptas sex uncias de suprascripta hereditate suprascripte domine anne honeste femine genitrici mee sicut superius legitur sit in potestate suprascripte genitrici mee omnibus vite sue diebus ad fruendum et commedendum regendum et gubernandum et post eius transitum revertatur in suprascripto monasterio. ! Ego gregorius filius domini iohannis rogatus a suprascriptis genitrici et filio testis subscripsi ! ! Ego petrus filius domini stephani rogatus a suprascriptis genitrici et filio testis subscripsi ! ! Ego iohannes filius domini leonis rogatus a suprascriptis genitrici et filio testis subscripsi ! ! Ego pretiosius presbyter et notarius sancte ecclesie syrrentine complevi per indictione suprascripta undecima ! 

 

(Regii Neapolitani Archivi Monumenta, vol. I, Napoli 1845, pp. 106-111, doc. XXX)

 

*

 

[Su un bene offerto al monastero di Rovigliano]

(Doc. 237, a. 994) 

 

 

In nomine domini undecimo anno principatus domini nostri iohannis. et sexto anno principatus domini guaimarii eius filius gloriosi princibus mense octuber octaba indictione. dum nos petrus comes essemus in uncastello lauri . . . . aderant iaquintus clericus et notarius advocatore de monasterio. et aliis vonis ominibus qui subter scripti . . . . tunt ante nostram presentia venit dauferi. et petri. et ioffrit germani viri et filii ciciri. seu et iohannis. et ferrandu filii maiolfi et adelferii filius iohannis et post eis venit domino iohannes benerabilis abbas. gubernator et rector de monasterio sancte dei genitricis virginis marie qui fundatum esse dinoscitur ad illam turrem super ercica ad ipsam speluncam in monte vesuveo. una cum iaquintus clericus et notarius. advocator de ipso sacro et venerabili monasterio et causa receperunt adversus ipsis germanis . . . . . . ordine teneret unum insertetum. et ponticetum et quercietum et cum aliis arboribus uno tenientem. in quindecim. in locu ubi proprium nominatur in monte de peranianu per hec fines de uno latu finis monte de illo presbytero et fine deredes teuderici de sarno qui offerutum habunt in insula rubiliana. alia quamque parte fine de superscripto sancto monasterio de ipsa spelunca. descendente directum per ipsi arbori talati. quomodo ipsi termini ficti . . . . . . . . . in ipsu limite trabersum. qui est inter rebus de ipso monasterio de subtus fine derede angeli. et ciciri. de suptano capi . . . . . limite maiore. desuper capite fine de sarnensi hominibus ego autem interrogabit ipsis germanis quit exinde diceret. illi autem dicebat ut rebus de ipso monasterio non teneret preter dicebat ut rebus suas teneneret. et ipsam rebus cum insertetum. et ponticetum et ! quercietum uno tenientem per ipse finis ut diximus dicebat ipse dauferii. et ipsi germani et consorti tui ut per parentorum et per possessionem illam teneret. cumque ego supradictus comes talia audisset iudicabi adque inter se . . . . . . . . . dare fecit ut iusta legem iuraret ipse dauferi ad dei evangelia ut per annos triginta illos tenuisset. et dominasset. post hoc factum venerunt ipsis germani dauferi et petri. et iohannis. et adelferi. cum sacramentales suos. et ipse domino iohannes benerabilis abbas. qu ipso iaquintus clericus. et notarius advocator de ipso monasterio. et cum marinus presbyter et monachus. et cum sillicto monachus. de sancta congregatione sua de suprascripto monasterio. venerunt cum evangelia ad ipsa sacramenta recipiendum. placuit inter eis per partes et dixit dauferi et petri et adelferi. cum aliis germanis suis. iuret nobis inde leo filius voni monachi. et petri de godini et abeat illut ipse monasterio. tunc statimque presente ibidem intro ipso insertitum iurabit ipse leo. et petri. et dixit per ista dei evangelia istam rebus cum inserteta et ponticeta et quercieta cum omnia intro se habentibus per ipse finis quomodo indicate sunt. quem nos . . . . . . . . . . parentibus nostris odie per triginta annos lavorabimus et dominabimus ipse castanee. et dominabimus proprios de ipso monasterio et vos ibidem nullam dominationem habuistis. et talem obligationem adque manifestationem fecerunt ipse dauferii et petri et ioffrit et iohannes et ferrandii et adelferi. et suis eredibus ad ipsum domino iohannes et ad posteros suos. se obligarunt ut si aliquando adveniente tempore de ipsum rebus ut diximus per ipse finis causare aut contendere presumserit sibe per testes aut per monimen anteriorem seu posteriorem aut per quacumque inbenta rationem sicut homo facere poteret quinquaginta solidos constantinianos componere obligaberunt. et per inbitis semper. tacitis et contemtis manead. et hunc nostrum misimus iudicatum quod tibi aldemari diaconi et notarii scribere dittabit Lauri ! ego ioannes diaconus ! ego galdo ! ego galdo 

 

(Regii Neapolitani Archivi Monumenta, vol. III, Napoli 1849, pp. 138-139, doc. CCXXXVII)

 

 

(Da: Regii Neapolitani Archivi Monumenta edita ac illustrata, Napoli 1845-1861)

(Fine)

 

 Ex Tabulis Iosephi Centonze

 

 

 

 

per Stab...Ianus

Altri Documenti

Buon Viaggio con

 

Copyright 1998-2007 Giuseppe Centonze — Castellammare di Stabia. Ultimo aggiornamento: 18 luglio 2007