Stabiana (Iosephi Centonze Paginae)  ~  Homepage  Documenti

 

AA. VV.

Documenti sul monte Faito

(1230-1550)

 

 

 

 

 

*

 

 

 

[Decreto della Curia Imperiale di Federico II]

 

(30 settembre 1230) 

In nomine Domini Dei aeterni, et Salvatoris nostri Jesu Christi anno ab Incarnatione ejusdem millesimo ducentesimo trigesimo, mensis Septembris IV. Indictionis, Imperante Domino nostro Federico Dei gratia invictissimo Romanorum Imperatore semper Augusto, Hierusalem, et Siciliae Rege, imperii ejus anno decimo, Regni Hierusalem V., vero Regni Siciliae XIII. feliciter. Amen.

Dum nos Herricus de Morra magnae Imperialis Curiae Magister Justitiarius olim in Castris prope Cepparanum, ubi erat Dominus Imperator, de speciali mandato ipsius, pro quaestione infrascripta Nobis facta Curiam regeremus assistentibus nobiscum Simone, et Herrico de Tocco, Roffido de Sancto Germano, et Petro de Vineis ejusdem magnificis Judicibus proposuit Petrus Archidiaconus Stabiensis pro parte Episcopi Stabiensis, nomine ipsius Episcopi, et Ecclesiae suae, cujus procurator, et oeconomus est, quod constitit contra Guarnerium, quod ipse possidet, et tenet Ecclesiam S. Angeli de Monte Aureo ad ipsum Episcopum, et Ecclesiam suam Stabiensem de jure spectantem, quam Ecclesiam dictus Episcopus assignavit custodiendam tempore turbationis Henrico Theutonico olim Castellano Castrimaris pro servitio, et honore D. Imperatoris, ne per ipsam Ecclesiam, et loca, in quo sita est dicta Ecclesia, ipse D. Imperator, vel fideles sui possent in aliquo damnifacari; unde cum turbatio cessavit, et dicta Ecclesia spectet ad Episcopum, et ad Ecclesiam suam, sicut praedictum est, petiit nomine dicti Episcopi ipsam Ecclesiam a dicto Guarnerio sibi restitui cum omnibus justis rationibus, et pertinentiis suis, salvo jure, etc. Guarnerius litem contestando respondit dicens, se ipsam petitam Ecclesiam tenere cum pertinentiis suis, ignorat tamen Ecclesiam petitam ad Episcopatum, et Ecclesiam Stabiensem pertinere, salvis omnibus rationibus suis. Lite igitur contestata, praefatus Guarnerius constituit procuratorem suum magnificum Benedictum de Isernia, et ex parte vero praefati Archidiaconi ad probandum de jure Ecclesiae fuerunt quaedam instrumenta in judicio praesentata, in uno quorum vidimus contineri, qualiter olim Barbatus Surrentinae Ecclesiae Archiepiscopus concessit dictam Ecclesiam S. Angeli cum omnibus pertinentiis suis Gregorio tunc temporis Episcopo Stabiensi, inter caetera, quae eidem Episcopo concedebantur. In secundo instrumento similiter vidimus denotari, qualiter idem Barbatus Surrent. Archiepiscopus inter caetera, quae concessit Sergio tunc temporis Episcopo Stabiensi, concessit nominatam Ecclesiam supradictam S. Angeli cum omnibus suis pertinentiis. In tertio instrumento similiter continebatur, qualiter Urso Archiepiscopus Surrentinus Johanni Episcopo Stabiensi eamdem Ecclesiam S. Angeli cum pertinentiis suis concessit. Praesentavit etiam idem Archidiaconus quoddam scriptum Palmerio Venerabili Episcopo Castrimaris indultum olim a Domino nostro Serenissimo tunc Rege, in quo continebatur expressum, quod idem Dominus noster concessit, et confirmavit praedicto Episcopo Ecclesiam S. Angeli cum omnibus pertinentiis, et tenimentis suis secundum quod idem Episcopus, et Ecclesia sua unquam melius tenuit, et possedit. Ostendit etiam privilegium D. nostri Imperatoris, in quo manifeste vidimus contineri, quod idem D. noster Imperator post felicem coronationem suam concessit, et confirmavit Ecclesiae Stabiensi, et Palmerio praedicto Episcopo Ecclesiam S. Angeli, quam praedecessores ejus possederant. Ostendit igitur Imperiales literas missas olim Abbati Matthaeo, in quibus continebatur, quod D. Imperator tradiderat eamdem Ecclesiam S. Angeli, quam spectare credebat ad sua Regalia; et quia Venerabilis Stabiensis Episcopus quaedam privilegia, et authentica scripta D. Imperatoris ostendit, qualiter praedicta Ecclesia S. Angeli ad ipsum spectaret de jure, visis rationibus Episcopi, mandavit D. Imperator eidem Abbati Matthaeo, quod visis literis, eandem Ecclesiam cum tenimentis, et rationibus suis, secundum quod extiterit adsignata, praedicto D. Episcopo resignaret. Item ostendit aliam scripturam sigillo D. Gualterii Catanensis Episcopi, et Regni Siciliae tunc Cancellarii roboratam, in qua inter caetera vidimus contineri, quod idem Cancellarius cum de mandato Regio venisset ad partes Terrae laboris requirens Ecclesias, et alias rationes suas, quae ad Cancellariam suam spectabant, vel quae erant de Camera Regia, et cum dictum fuisset, quod Ecclesia S. Angeli de Monte aureo ad Cancellariae demanium pertinere videbatur, dum ire ad eam contenderet, vidit privilegia, et alias rationes, quas idem Palmerius Venerabilis Stabiensis Episcopus de eadem Ecclesia praesentavit. Quibus visis Ecclesiam ipsam S. Angeli de Monte aureo cum omnibus pertinentiis suis ad praefatam Ecclesiam Stabiensem de jure spectantem dimisit pleno jure pacifice possidendam. Item praesentavit aliud instrumentum confectum per D. Herricum de Vineis tunc temporis Castellanum Scafati, et Castellimaris roboratum subscriptionibus Gualterii de Bauclumo Judicis Salerni, et Gualterii Judicis Summae, in quo vidimus contineri, quod Notarius Thomas de Cicala constitutus ab eodem D. Herrico procurator pro parte Curiae proposuit contra D. Palmerium Episcopum Stabiensem, petendo ab eo, et Ecclesia sua Cappellam S. Angeli de Monte aureo, quam dicebat spectare ad Curiam D. Imperatoris, super quo per negationem Episcopi lite contestata, inductis probationibus pro parte Episcopi, quia per privilegia, et instrumenta plene probatum fuit de jure Ecclesiae Stabiensis, fuit idem Episcopus ab impetitione dicti procuratoris pro parte Curiae constituti, sententialiter absolutus. Quibus omnibus rationibus Ecclesiae Stabiensis in judicio praesentatis, nihilominus super earum juribus per praefatum magnificum Benedictum satis est disputatum, quarum effectus non potuit per allegationes contrarias enervari; et cum ex parte Guarnerii probationes nullae fuissent inductae, nec potuissent induci, tandem Curia procedente Rapollam, ubi assidebant nobiles praedictus Simon de Tocco, et Roffidus de S. Germano Magnae Curiae Judices, denunciatum fuit a partibus, et conclusimus. Nos vero, qui supra Magister Justitiarius, et Judices, diligenter consideratis probationibus, quas induxit Archidiaconus memoratus, quia plene vidimus constare de jure Ecclesiae Stabiensis, diligenti consilio habito, tam praedictum magnificum Benedictum procuratorem Guarnerii, quam ipsum Guarnerium ad restitutionem praedictae Ecclesiae S. Angeli de Monte aureo praedicto Archidiacono pro parte Episcopi, et Ecclesiae Stabiensis faciendam sententialiter duximus condemnandos: ad cujus rei memoriam praesens scriptum inde fieri fecimus per manus Cancellarii ejusdem magnae Imperialis Curiae, et Justitiariatus Notarii nostri subscriptionibus roboratum. Datum Rapollae die, mense, et indictione praetitulatis.

Herricus de Morra magnae Imperialis Curiae Magister Justitiarius.

Ego Simon Magnae Imperialis Curiae Notarius.

Ego Roffedus de S. Germano magnae Imperialis Curiae Magister Justitiarius.

 

(De Stabiis, Stabiana Ecclesia, et Episcopis ejus. Auctore F. Pio-Thoma Milante, Napoli 1750, pp. 119-122)

 

*

 

[Sentenza per conto della Curia Metropolitana Sorrentina]

(2 dicembre 1266) 

 

In nomine Domini Dei Salvatoris nostri Jesu Christi.

Anno ab Incarnatione ejus millesimo ducentesimo sexagesimo sexto, et secundo anno regnante Domino nostro Carolo Dei gratia gloriosissimo Rege ... Ducatus Apuliae, et Principatus Capuae, Andegaviae, Provinciae, et Foicalqueriae Comite, die secundo mensis Decembris X. Indictionis apud Surrentum. Ex hujus scripti serie pateat universis, et singulis, qualiter Ecclesia Surrentina vacante, et ex consuetudinario jure Capituli ejusdem Ecclesiae tam in Ecclesiasticis, quam in suffraganeis ejusdem Ecclesiae jurisdictionem habente, ad petitionem viri nobilis Joannis Vulcani patris, et legitimi administratoris, procuratoris, seu actoris nobilis viri D. Landolfi Clerici filii sui Rectoris S. Petri ad Curtim Regiae Cappellae Salernitanae, idem Capitulum discretis Viris Abbati Joanni Spasiano, Abbati Marino, dicto Domno Marino, Magistro Joanni Curiali, et Magistro Bartholomaeo de Porta Canonicis eorum causam, quam idem D. Landolfus Clericus pro parte dictae Cappellae habebat super Ecclesia S. Angeli de Monte Aureo contra Dominum Joannem Venerabilem Episcopum Stabiensem suffraganeum jam dictae Surrentinae Ecclesiae terminandam commisit, cujus commissionis tenor talis est. Nobilibus, et discretis viris Domnis Joanni Spasiano, Abbati Marino Domni Marini, et Magistro Joanni Curiali, et Bartholomaeo de Porta Canonicis Surrenti dilectis sociis ejusdem Capituli Surrentini salutem, et sinceram in Domino charitatem. Nuper pro parte nobilis viri D. Landolfi Clerici filii Joannis Vulcani de Surrento Rectoris EEcclesiae S. Petri ad Curtim Regiae Cappellae Salernitanae fuit exposition coram nobis, quod Venerabilis Dominus Joannes Episcopus Stabiensis suffraganeus Ecclesiae Surrentinae tenet, et possidet Ecclesiam S. Angeli de Monte aureo cum possessionibus, et pertinentiis suis ad praedictam Cappellam S. Petri rationabiliter pertinentem, quam causam vobis ut supra committimus per praesentes, quatenus partibus in vestra praesentia convocatis vice nostra causam audiatis eandem, et ipsam fine canonico terminetis, facientes quod exinde decreveritis per censuram Ecclesiasticam observari, inde perjuros testes, aut qui fuerint nominati, si se gratia, odio, vel timore subtraxerint, simili censura cogatis authoritate testimonium perhibere. Scriptum Surrentinae Ecclesiae, cujus authoritate commissionis constituto in praesentia praedictorum Cognitorum legitima a Canone praemissa monitione praefato Domino Episcopo Stabiensi, praedictus Joannes Vulcanus de Surrento legitimus administrator, procurator, seu actor Landolfi Vulcani Clerici filii sui Custodis, et Rectoris Ecclesiae S. Petri ad Curtim Regiae Cappellae, de qua constat, contra Dominum Episcopum Stabiensem pro parte majoris Ecclesiae Stabiensis, dicens quod idem Dominus Episcopus tenet, et possidet nomine dictae Ecclesiae suae Ecclesiam S. Angeli cum pertinentiis suis, quam Ecclesiam S. Angeli idem Joannes tanquam de juribus dictae Cappellae S. Petri spectare ad ipsam Cappellam dixit, et propterea dictus Administrator, procurator, vel actor nomine dicti Landolfi Clerici filii sui dictam Ecclesiam cum juribus, et pertinentiis suis sibi restitui, et adjudicari petit, et supradicto Domino Episcopo super eadem Ecclesia Sancti Angeli perpetuum silentium imponi, et hoc petit cum omnibus juribus, et fructibus perceptis, et omni causa, salvo jure Ecclesiae etc. Dictus vero Dominus Episcopus recepto libello litem contestando respondit, quod tenet et possidet praedictam Ecclesiam S. Angeli cum possessionibus, rationibus, juribus, et omnibus pertinentiis suis; Verumtamen proposita negavit, prout proposita sunt, salvis omnibus rationibus, et exceptionibus suis. Lite igitur contestata, praestitoque de veritate dicenda a partibus juramento, factis positionibus, et responsionibus hinc inde, datoque termino partibus ad probandum, productis ab utraque parte testibus, et aliis probationibus, ac percunctandi facta ipsis exinde copia, Rubricis assumptis, ac disputatione habita super efficacia probatorum, et servatis omnibus, quae in judicio requiruntur, demum hinc inde renunciatum extitit et conclusum; et insuper instatum ferri sententiam: dumque hoc postularetur, supradicti vero Cognitores probationibus utriusque partis, et causae bene visis in scriptis, et super eis cum praedicto Capitulo Surrentino, et aliis Sapientibus habito diligenti consilio, quia praedictus Joannes Vulcano de intentione sua aliquid non probavit, non obstante quodam instrumento, de quo inter alia idem Joannes intendebat probare praedictam Ecclesiam S. Angeli ad praedictam spectare Cappellam, cum inquisitione, quam idem instrumentum continet, factam fore per homimes Castrimaris, authoritate, seu mandato ... ad petitiones Abbatis Gualterii Joncatae nepotis Domini Joannis de Procida tunc Consiliarii, et familiaris dicti Domini Magistri asserentis dictam Ecclesiam S. Angeli ad dictam pertinere Cappellam, quam dictus Abbas ex concessione dicti quondam Domini Magistri tenebat, constitit dictis Cognitoribus factam f¨isse authoritate, seu mandato dicti Domini Magistri, et quascumque concessiones, et donationes factas ab ipso Domino Magistro exprivilegiavit, excommunicationis proferendo sententiam ipso facto incurrendam in eos, qui aliquas Ecclesias, aut Cappellas ab ipso Domino Magistro tunc per eandem Sedem vinculo innodato, seu de ejus, aut suorum officialium mandato, aut favore receperint, prout plene constitit exinde cognitoribus supradictis; et e contra praedictus Dominus Episcopus Stabiensis de exceptionibus ei oppositis plene probavit per multos testes omni exceptione majores Privilegia, et etiam instrumenta, et specialiter quae ex antiquo, et ab eo tempore, cujus memoria in contrarium non existit; praedicta Ecclesia S. Angeli cum omnibus suis pertinentiis, et possessionibus pertinuit, et pertinet ad praedictam Ecclesiam Stabiensem; et quia ipsam Ecclesiam S. Angeli praedecessores dicti Domini Episcopi, qui pro tempore fuerunt, nomine praedictae Stabiensis Ecclesiae tenuerunt, et possederunt, et eam nunc idem Episcopus tenet, et possidet. His, et aliis rationibus praedicti Cognitores inducti eundem Dominum Episcopum pro parte dictae Ecclesiae suae, et ipsam Ecclesiam ab impetitione proposita absolverunt sententialiter, et in scriptis dicto Joanni Vulcano legitimo administratori, procuratori, seu actori praedicti Domini Landolfi Vulcani Clerici filii sui Rectoris praedictae Regiae Cappellae super jam dicta Ecclesia S. Angeli pleno jure ad praedictam Stabiensem Ecclesiam pertinere. Unde ad futuram rei memoriam, et cautelam praedictorum Domini Episcopi, et Ecclesiae Stabiensis praesens publicum Instrumentum exinde factum est per manus Jacobi Casamarte publici Surrentini, et Actorum ipsius Joannis Notarii signo suo signatum, ac subscriptionibus praedictorum Cognitorum, ac subscriptorum testium roboratum. Quod scripsi ego praedictus Jacobus Casamarte publicus Surrentinus Actorum praedicti Joannis Notarius, qui omnibus supradictis interfui, et meo solito signo signavi. Datum in Majori Ecclesia Surrentina Anno, mense, die, et Indictione praescriptis.

Locus signi

Ego Joannes Spasianus Canonicus Ecclesiae Surrentinae subscripsi, etc.

 

(De Stabiis, Stabiana Ecclesia, et Episcopis ejus. Auctore F. Pio-Thoma Milante, Napoli 1750, pp. 123-126)

 

*

 

[Bolla di Innocenzo VIII]

  (15 marzo 1485)

 

Ecclesiam S. Angeli de Monte Aureo Stabiensis Dioecesis, etc.

 

(De Stabiis, Stabiana Ecclesia, et Episcopis ejus. Auctore F. Pio-Thoma Milante, Napoli 1750, pp. 126-127)

 

*

 

[Breve di Paolo IV]

(10 dicembre 1550) 

 

Paulus Episcopus Servus servorum Dei Venerabili Fratri Episcopo Castelli maris salutem, et Apostolicam benedictionem.

Cum a Nobis petitur quod justum est, et honestum, tam vigor aequitatis, quam ordo exigit rationis, ut id per solleciludinem officii nostri ad debitum producatur effectum: sane pro parte tua fuit propositum coram nobis, quod alias Venerabilis Frater Gualterius de Palle Episcopus Catanensis Regni Siciliae Cancellarius dictum Regnum, et Jura Regia visitans, et reperiens, tam per Regia, quam Apostolica indulta, et litteras Apostolicas desuper confectas Ecclesiam S. Angeli de Monte aureo una cum omnibus, et singulis pertinentiis suis Ecclesiae Stabiensi perpetuo unitam esse, et per praedecessores Episcopos Stabienses fundatam, et tamquam unitam dictae Ecclesiae Stabiensi possessam fuisse. Ideo sufficienti ad id facultate, et auctoritate suffultus ipsam Ecclesiam S. Angeli eidem Ecclesiae Stabiensi ut unitam dimisit, omnemque litem, et controversiam forsan pendentem ad se advocavit, amovit, et extinxit, et alia fecit, prout in publico instrumento, seu aliis scripturis desuper confectis latius, et plenius dicitur contineri. Quae omnia Tu, qui, sicut asseris, in eadem possessione in praesentiarum existis pacifica, et quieta, praemissa omnia pro eorum subsistentia firmiori a Nobis petiisti munimine roborari. Nos itaque tuis in hac parte supplicationibus inclinati ea, quae per praedictum Gualterium Episcopum super his rite, et recte facta sunt, et in alicujus praejudicium non redundant, rata, et grata habentes Apostolica auctoritate confirmamus, ac praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis, et communitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romae apud S. Petrum anno Incarnationis Domini Millesimo Quingentesimo Quinquagesimo IV. Id. Decembris, Pontificatus nostri Anno III.

 

(De Stabiis, Stabiana Ecclesia, et Episcopis ejus. Auctore F. Pio-Thoma Milante, Napoli 1750, pp. 127-128)

 

(Da: De Stabiis, Stabiana Ecclesia, et Episcopis ejus. Auctore F. Pio-Thoma Milante, Neapoli MDCCL)

(Fine)

 

 Ex Tabulis Iosephi Centonze

 

 

 

 

per Stab...Ianus

Altri Documenti

Buon Viaggio con

 

ę Copyright 1998-2007 Giuseppe Centonze — Castellammare di Stabia. Ultimo aggiornamento: 15 novembre 2007